FIDELES

FIDELES
FIDELES
in historiis primo et generaliter dicuntur, omnes qui fide Christiana imbuti sunt; et hi quidem tripliciter Fideles Dei, Fideles Christi, Fideles Ecclesiae: quod postremum magis etiam speciale fuit. Secundo omnes, qui in Principis alicuius ditione sunt, vulgo subiecti: Hi in Historiis Fideles Regis nuncupantur. Tertio, qui in alicuius clientela sunt, ratione praedii, vel ministerii, et Fideles Dominici, vel etiam Praediales, ut priores appellari solent. Horum fidei, obsequii, et servitii ligamen, quo generaliter subditus Regi, peculiariter vasallus Domino astringitur, Fidelitas dicitur, quae licet non iure positivo solum, sed et Gentium, et quodammodo naturae debeatur, ad hoc tamen praestandum, sollenne exigitur iuramentum, quod Fidelitatis appellatur, et aliquando simpliciter Fidelitas. Huius formula sub Carolo Mag. fuit: Promitto partibus Domini mei Caroli Regis, et filiorum eius, quia fidelis sum, et ero diebus vitae meae, sine fraude et malo ingenio, ut exstat in L. L. Franc. l. 4. c. 46. Sub Carolo Hludovici filio, A. C. 854. Ego Karolo Hludovici filio, ab ista die in ante fidelis ero, secundum meum savirum, sicut Francus homo per recte esse debet suo Regi: Sic me Deus adiuvet et isstae reliquiae. Cum autem ista sacramenta plurimum egerent interpraetatione, visum est deinceps illa explicatiora reddere, ut exemplis liquet a Petro Pithoeo allatis in 12. Sctiptoribus, ubi et notandum occurrit, Laicos solos sacramentum praestitisse: Episcopis ad professionem tantummodo adstrictis. Formulas Sacramenti Fidelitatis apud Anglos, prisco recentioriqueve aevo usitatas, vide apud Spelmann, Gloss. Archaeol. Ubi addit ex Iureto ad Ivonem, et Bignonio ad Marculsi l. 1. c. 18. more Francico promissam olim Fidelitatem esse, datis manibus. Non tamen, ut Virg. Aen. l. 1. v. 518. Iungamus dextras: sed iurantis manu vel ad Sanctorum reliquias, vel ad evangelii codicem porrectâ. Iurabat aliquando, et Rex ipse subditis suis Fidelitatem. Ita inter alia de Canuto Britanniae Rege Florentius Wigorniensis in A. C. 1061. Fidelitatem, inquit, illi iuravêre Magnates, quibus et ille iuravit, quod et secundum Deum, et secundum saeculum fidelis esse velit eis dominus. Fidem quippeinter Dominum, et vasallum reciprocam esse, ostendit Cuiacius ad 2. feud. Idem de discrimine Sacramenti Fidelitatis, et Homagit pluribus agit C. du Fresne in Gloss. ubi inter alia, Homagium a vasallo, genibus flexis, manibus in domini manus immissis: Sacramentum vero Fidelitatis, a vasallo stante et tactis sauctis Evangeliis fieri, consuevisse, docet. Alia notio vocis supra in Credentes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Fidēles — Fidēles, 1) (lat.), Gläubige, Benennung der Christen überhaupt, im Gegensatz der Ungläubigen (Infideles); 2) in der ersten Zeit des Christenthums bes. die, welche als Katechumenen die Taufe erlangt hatten u. nun an dem ganzen Gottesdienste Theil… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fidēles — (lat., »Gläubige«), Benennung der Christen im allgemeinen im Gegensatz zu den Ungläubigen (infideles); in der alten Kirche insbes. Bezeichnung der durch die Taufe in die Gemeinde Aufgenommenen im Gegensatz zu den »Christen« im allgemeinen, zu… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Fideles — Fideles, lat., die Gläubigen …   Herders Conversations-Lexikon

  • Fideles d'Amour — Fidèles d Amour Les Fidèles d Amour sont une confrérie initiatique littéraire mentionnée par Dante dans la Vita Nova. Références et notes Article connexe Dante Alighieri Liens externes Les fidèles d Amour dans la Vita Nova L amour en personne… …   Wikipédia en Français

  • Fidèles d'amour — Les Fidèles d Amour sont une confrérie initiatique littéraire mentionnée par Dante dans la Vita Nova. Références et notes Article connexe Dante Alighieri Liens externes Les fidèles d Amour dans la Vita Nova L amour en personne dans la poésie du …   Wikipédia en Français

  • Fidèles d'Amour — Les Fidèles d Amour sont une confrérie initiatique littéraire mentionnée par Dante dans la Vita Nova. Références et notes Article connexe Dante Alighieri Liens externes Les fidèles d Amour dans la Vita Nova L amour en personne dans la poésie du… …   Wikipédia en Français

  • Messe des fidèles — Rite tridentin Dans la liturgie catholique, le rite tridentin désigne la forme du rite romain employée dans l Église catholique entre le concile de Trente et la réforme liturgique entreprise par Paul VI à la fin des années 1960 qui fait évoluer… …   Wikipédia en Français

  • Loge des Cœurs Fidèles — Bijou de la loge des Cœurs Fidèles …   Wikipédia en Français

  • Adeste Fideles — Die ersten Takte von Adeste fideles Melodie von Adeste Fideles Adeste fideles ist der Titel eines Weihnachtsliedes. Die deutsche Version ist als Nun fre …   Deutsch Wikipedia

  • Commémoration des fidèles défunts — Le Jour des morts, peint par William Adolphe Bouguereau (1859) Autre nom …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”